MANTILE

MANTILE
MANTILE
olim Mantele, Mantelium et mantelum: Plauto Captiv. Act. 3. sc. 3. Mantilium, Varroni l. 5. de L. Lat. Mantellum, quasi Manûs tela, Linteolum dicebatur, quo manuum sordes abstergebant in mensâ: Veteres enim Mantilia ante pectora ponere coen antes consueverant, ut hodie solemus lintea illa, quae Servietae dicuntur; quibus manus et labra tergimus. Verum iam aetate Plinii usum mutârunt, et integendis mensis servire inceperunt. Atque hoc tum temporis discrinen inter mappas et mantilia statutum est, ut haec mensas operirent, illae manibus tergendis praeberent usum. Unde Salmas. in Martialem l. 11. Epigr. 29. distichon hocce.
Attulerat mappam nemo, dum furta timentur,
Mantele e mensa surpuit Hermegenes,
Mappas, inquit, suas ad convivia afferebant singuli, Mantile convivator praebebat. Erant autem Mappae brevia lintea, quibus manus tergebant: unde Mappae breves eidem Poetae ἐπιθετικῶς alicubi appellantur. Villosa vero erant haec Mantilia, Plin. l. 7. c. 2. Unde Virg. Aen. l. 1. v. 702.
———— Tonsisque ferunt Mantelia villis.
Proin, sicut lanea vestimenta, quae villos habebant. ita et haec lintea Gausape dicta sunt, Martial. l. 14. Epigr. 138. cui tit. Gausapa villosa, vel Mantele,
Nobilius villosa tegant tibi lintea citrum:
Orbibus in nostris cir culus esse potest.
Scil. solae citreae mensae et pretiosiores Mantili tegebantur, ne foedarentur, aut maculas traherent: at viliores orbes sive mensae (nam omnes tum rotundae) sine integumento erant, ideoque in iis circuli non semel spectabantur, impressi ex lancibus seu patinis. Et quia omnes tum mensae rotundae fuêre, ideo et Mantilia eandem habebant figuram: ad quorum distin ctionem Gausape, quod lectis pro stragulo iniciebatur, Gausape quadratum dicitur eidem Poetae, Epigr. 152. libri praefati. Imô et Gausape mensas tergebant, quod villo sum erat, et quidem luxuriae causâ purpureum, ut docet Lucilius apud Priscianum l. 7.
Purpureo tersit tunc latas Gausape mensas, etc.
Plura vide apud Octav. Ferrarium, de Re Vestiar. Parte 2. l. 1. c. 7. Ludovicus Vives in August. de C. D. l. 21. c. 6. testatur, Mantile Lovanii mediô conviviô igni datum, redditumque Domino mundius splendidiusque, quam posset aquis et smegmatis quibusbuslibet: Nempe e lino incombustibili, de quo vide supra, factum erat. Unde et Langius l. 2. Ep. 52. ex Garistio lapide netili Manutergiorum istiusinodi: et Plin. l. 10. c. 1. Mapparum meminit, quae in focis ardentes, sordibus exustis, splendescerent igni magis, quam aquis possent. Inprimis enim Χειρεκμαγεῖα istiusmodi inde fiebant; ut videre est, apud Fortun. Licetum de reconditis Antiq. Lucernis, l. 5. c. 27. Vide quoque supra, ubi de Accubitalibus, item voce Mantela; infra porro Manutergium, Mittere.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • mantile — variant of manteel Obs …   Useful english dictionary

  • mantile — man·tì·le s.m. 1. OB tovaglia, asciugamano di tessuto ordinario 2. RE merid., telo ricamato usato come copricapo dalle donne 3. RE tosc., velaccio, velaccino {{line}} {{/line}} DATA: 1348 53. ETIMO: lat. mantīle(m), var. di mantele …   Dizionario italiano

  • MANTILE lacerandi ritus — in mensa Militum, iis qui Milites non essent, occurrit apud Hedam in Friderico Episc. Ultrai. et Ioannem a Leydis in Chron. l. 31. c. 50. ubi Wilhelmo Comiti Ostrevandiae, in mensa Regis Francorum id contigisse legitur: Nempe is mos invaluerat,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • mantile — pl.m. mantili …   Dizionario dei sinonimi e contrari

  • mantile — s. m. tovaglia □ tovagliolo, salvietta …   Sinonimi e Contrari. Terza edizione

  • MAPPA — I. MAPPA Plinio vox Punica: Quintiliano l. 1. c. 5. dicta, quod a manibus pendeat, dum sumus in mensa. Vetus Vocabular. quasi manupia, i. e. manum pians, tergendis enim manibus, quemadmodum prius Mantilia, usum praebebant. Breve efat linteum,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Secretoglobin, family 1A, member 1 (uteroglobin) — The founding member of the secretoglobin family of small, secreted, disulfide bridged dimeric proteins found only in mammals.cite journal | author = Laukaitis CM, Karn RC | title = Evolution of the secretoglobins: a genomic and proteomic view |… …   Wikipedia

  • Uteroglobin — Secretoglobin, family 1A, member 1 (uteroglobin) Identifiers Symbols SCGB1A1; CC10; CC16; CCPBP; CCSP; UGB; UP 1; UP1 External IDs …   Wikipedia

  • Gopal Kundu — Born 2 November 1959 (1959 11 02) (age 52) Bataspur, West Bengal …   Wikipedia

  • mandil — (Del ár. mandil < lat. mantele, toalla.) ► sustantivo masculino 1 INDUMENTARIA Y MODA Prenda de cuero o tela fuerte que, en ciertos oficios, sirve para proteger la ropa desde el pecho hasta debajo de la rodilla. 2 INDUMENTARIA Y MODA Prenda… …   Enciclopedia Universal

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”